- BACONUS Franciscus
- BACONUS FranciscusAnglus vix 16. adhuc annos natus, de nova Philosophandi methodo, quod Aristotelica non placeret, cogitare cepit; Iuris dein Augliae Municipalis studio et prosessioni se addixit: a Iacobo I. M. Britanniae Rege ter honoribus, sexies Officiis cumulatus. Primo enim Eques Auratus, dein Baro Verulamius, postremo. Vice-Comes S. Albani factus est: ac per varios Officiorum gradus ad Cancellariatum Angliae emersit. Quinque ante obitum annis, sibi studiisque vixit, atque in hoc secessu, librorum suorum, tum vernaculô, tum Latinô sermone conscriptorum, maximam partem exaravit, quorum seriem exhiber Paul. Freherus mox laudandus. Obiit A. C. 1626. aetat. 66. Inter opera eius, Tract. de Dignitate et Augmentis Scientiarum, it. Sermones fideles, praecipue aestimantur. Paul. Freherus Theatro Viror. Erudit. Claror. Pater ei fuerat Nicolaus, Custos magnia Angliae sigilli et Elisabethae Reginae a consiliis secretioribus, alterum secundum Caecilium Senatus Regii columen. Auctor Hwroologiae Anglic.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.